Dogma de Fide Orthodoxa: Spiritus Veritatis ab isto Christo similiter sicut ex Deo Patre procedit SRE ☧ SPQR ☩ MAGISTERIVM Dogma de Fide Orthodoxa Photo Print | Zazzle ὅταν δὲ λέγηι περὶ τοῦ πνεύματος «ἐκεῖνος ἐμὲ δοξάσει,» νοοῦντες ὀρθῶς οὐχ ὡς δόξης ἐπιδεᾶ τῆς παρ' ἑτέρου φαμὲντὸν ἕνα Χριστὸν καὶ υἱὸν τὴν παρὰ τοῦ ἁγίου πνεύματος δόξαν ἑλεῖν, ὅτι μηδὲ κρεῖττον αὐτοῦ καὶ ὑπὲρ αὐτὸν τὸ πνεῦμααὐτοῦ. ἐπειδὴ δὲ εἰς ἔνδειξιν τῆς ἑαυτοῦ θεότητος ἐχρῆτο τῶι ἰδίωι πνεύματι πρὸς μεγαλουργίας, δεδοξάσθαι παρ' αὐτοῦφησιν, ὥσπερ ἂν εἰ καί τις λέγοι τῶν καθ' ἡμᾶς περὶ τῆς ἐνούσης ἰσχύος αὐτῶι τυχὸν ἢ γοῦν ἐπιστήμης τῆς ἐφ' ὁτωιοῦνὅτι δοξάσουσί με. εἰ γὰρ καὶ ἔστιν ἐν ὑποστάσει τὸ πνεῦμα ἰδικῆι καὶ δὴ καὶ νοεῖται καθ' ἑαυτό, καθὸ πνεῦμά ἐστιν καὶοὐχ υἱός, ἀλλ' οὖν ἐστιν οὐκ ἀλλότριον αὐτοῦ. «πνεῦμα» γὰρ «ἀληθείας» ὠνόμασται καὶ ἔστιν Χριστὸς ἡ ἀλήθεια καὶπροχεῖται παρ' αὐτοῦ καθάπερ ἀμέλει καὶ ἐκ τοῦ θεοῦ καὶ πατρός. ἐνεργῆσαν τοιγαροῦν τὸ πνεῦμα καὶ διὰ χειρὸς τῶνἁγίων ἀποστόλων τὰ παράδοξα μετὰ τὸ ἀνελθεῖν τὸν κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν εἰς τὸν οὐρανὸν ἐδόξασεν αὐτόν. ἐπιστεύθη γὰρ ὅτι θεὸς κατὰ φύσιν ἐστίν, πάλιν αὐτὸς ἐνεργῶν διὰ τοῦ ἰδίου πνεύματος. διὰ τοῦτο καὶ ἔφασκεν ὅτι ἐκ «τοῦ ἐμοῦ λήψεται καὶ ἀπαγγελεῖ ὑμῖν.» καὶ οὔτι που φαμὲν ὡς ἐκ μετοχῆς τὸ πνεῦμά ἐστιν σοφόν τε καὶ δυνατόν. παντέλειον γὰρ καὶ ἀπροσδεές ἐστιν παντὸς ἀγαθοῦ. ἐπειδὴ δὲ τῆς τοῦ πατρὸς δυνάμεως καὶ σοφίας, τουτέστιν τοῦ υἱοῦ, πνεῦμά ἐστιν, αὐτόχρημα σοφία ἐστὶ καὶ δύναμις. Cum dicit «ille me glorificabit,» hoc rectissime sentientes unum Christum et Filium, non velut alterius egentem gloria, confitemur ab Spiritu sancto gloriam consecutum, quia Spiritus eius nec melior nec superior illo est. Sed quia mira opera faciens ad demonstrationem suæ deitatis virtute proprii Spiritus utebatur, ab ipso glorificari dicitur, quema(d)modum siquis de hominibus adseveret quod virtus sua vel disciplina quæ habet unumquemque clarificet. Quamvis enim in sua sit subsistentia Spiritus et eius intellegatur in persona proprietas iuxta id quod Spiritus est et non Filius, attamen alienus non est ab illo. Nam «Spiritus» appellatus est «Veritatis», et veritas Christus est; unde et ab isto similiter sicut ex Deo Patre procedit. Denique hic ipse Spiritus etiam per sanctorum manus apostolorum miracula gloriosa perficiens, Dominum glorificavit Iesum Christum, postquam ascendit in cælum. Nam creditus est Christus, natura Deus existens, per suum Spiritum virtutes efficiens; ideoque dicebat: «de meo accipiet et annuntiabit vobis.» Nam paternæ virtutis et sapientiæ, id est Filii, Spiritus creditur, et ideo ipsa re et subsistentia virtus et sapientia comprobatur. -Sacrosanctum Œcumenicum Concilium Ephesenum I, Actio II, 23 Iun. 431 AD. Epistula III Sancti Cyrilli Alexandrini ad Nestorem, § X, per magisterium SS. Cælestini PP. I, et imperium PSS. Theodosii Augusti II approbatum; Mansi, Tom. IV, Col. 1079-1082. Εἴ τις ἀντιποιεῖται τῶν ἀσεβῶν συγγραμμάτων Θεοδωρήτou, τῶν κατὰ τῆς ἀληθοῦς πίστεως καὶ τῆς ἐν Ἐφέσῳ πρώτης καὶ ἁγίας συνόδου καὶ τοῦ ἐν ἁγίοις Κυρίλλου καὶ τῶν δώδεκα αὐτοῦ κεφαλαίων, καὶ πάντῶν, ὧν συνεγράψατο ὑπὲρ Θεοδώρου καὶ Νεστορίου τῶν δυσσεβῶν καὶ ὑπὲρ ἄλλων τῶν τὰ αὺτὰ τοῖς προειρημέvoις Θεοδώρῳ καὶ Νεστορίῳ φρονούντων καὶ δεχομένων αὐτούς καὶ τὴν αὐτῶν ἀσέβειαν, καὶ δι᾽ αὐτῶν ἀσεβεῖς χαλεῖ τοὺς τῆς ἐκκλησίας διδασκάλους, τοὺς καθ᾽ ὑπόστασιν τὴν ἕνωσιν τοῦ Θεοῦ λόγου φρονοῦντας˙ καὶ εἴπερ οὐκ ἀναθεματίζει τὰ εἰρημένα ἀσεβῆ συγγράμματα καὶ τοὺς τὰ ὅμοια τούτοις φρονήσαντας ἢ φρονοῦντας, καὶ πάντας δὲ τοὺς τράψαντας κατὰ τῆς ὀρθῆς πίστεως, ἢ τοῦ ἐν ἁγίοις Κυρίλλου καὶ τῶν δώδεκα αὐτοῦ κεφαλαίων, καὶ ἐν τῇ τοιαύτῃ ἀσεβείᾳ τελευτήσαντας, ὁ τοιοῦτος ἀνάθεμα ἔστω. Si quis defendit impia Theodoriti conscripta, quaæ contra rectam fidem et contra primam Ephesinam synodum et sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula exposuit, et omnia quæ conscripsit pro Theodoro et Nestorio impiis, et pro aliis qui eadem prædictis Theodoro et Nestorio sapuerunt, defendens eos et eorum impietatem, et propter hoc impios vocans doctores ecclesiæ, qui unitatem secundum subsistentiam Dei Verbi ad carnem confitentur, et non anathematizat ea et eosqui similia sapuerunt vel sapiunt, insuper autem et omnes qui scripserunt contra rectam fidem et sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula, et usque ad mortem in tali impietate permanserunt, talis anathema sit. -Sacrosanctum Œcumenicum Concilium Constantinopolitanum II, Actio VIII, 2 Iun. 553 A.D., Canon XIII, per magisterium SS. Vigilii PP. I, Pelagii PP. I, Pelagii PP. II, Gregorii Magni PP. I, et imperium PSS. Iustiniani Magni Augusti I approbatum; Mansi, Tom. IX, Col. 385-386. Cf. … & … #Filioque #Dogma #Roma Ago tibi gratis Deo per instrumenta de IMC pro bono rei publicæ (Creative Commons Acknowledgment), cf. youtube.com/channel/UCQkgl08FknXRlP1zVBYSw2A youtube.com/watch?v=8c9xuaNtg6Q