04:42
,Jaimemn
115K
Ave Maria, Virgo Serena. Ave, Maria, grátia plena: Dóminus tecum, virgo seréna. Benedícta tu in muliéribus: Quae peperísti pacem homínibus, et ángelis glóriam. Et benedíctus fructus ventris tui: …More
Ave Maria, Virgo Serena.

Ave, Maria, grátia plena: Dóminus tecum,
virgo seréna.
Benedícta tu in muliéribus: Quae peperísti pacem homínibus,
et ángelis glóriam.
Et benedíctus fructus ventris tui:
Qui cohaerédes ut essémus sui nos fecit per grátiam.
Per hoc autem Ave, mundo tam suáve,
contra carnis jura, genuísti prolem:
Novum stella solem nova genitúra.
Tu parvi et magni, leónis et agni,
Salvatóris Christi, templum exstitísti,
sed virgo intácta.
Tu floris et roris, panis et pastóris,
vírginum regína, rosa sine spina, génitrix es facta.
Tu cívitas Regis justítiae, tu mater es misericórdiae:
De lacu faecis et misériae,
paeniténtem refórmans grátiae.
Te colláudat caeléstis cúria.
Tibi nostra favent obséquia.
Per te reis donátur vénia,
per te justis confértur grátia.
Ergo, maris stella, Verbi Dei cella, et solis auróra.
Paradísi porta, per quam lux est orta,
natum tuum ora:
Ut nos solvat a peccátis, et in regno claritátis,
quo lux lucet sédula, cóllocet per saecula. Amen.
apvs shares this
2
Marie.
Chants à MarieMore
Marie.

Chants à Marie
carpediem1
Piękna pieśń w doskonałym wykonaniu.